ATHOS

ATHOS
ATHOS
mons Macedoniae, nunc in tractu Iamboli dicto, instar peninsulae in mare Aegaeum excurrens, inter sinus Strymonicum, et Singiticum, cuius umbra in Lemnum insul. inde in ortum 87.
mill. pass. distantem usque pertingit. Plin. 1. 4. c. 10. et 12. Unde adagtum, Athos celat latera bovis Lemniae; de iis, qui gloriam aliorum obscurant, ut Athos simulacrum bovis Lemniae ex candido lapide factum et excisum. Thucydides l. 4. Α῍θως, ὄρος ὑψηλὸν, Virgil. Aen. l. 12. v. 401. Quantus Athos, aut quantus Eryx. Hic est monsille qui perfoslus a Xerxe. Aelchines, contra Cteliphontem: Ο᾿ τῶ περσῶν βασιλὲυς ὁ τὸν Α῎θω διορύξας. Lucan. l. 2. v. 672.
Tales fama canit tumidum super aequora Xerxem
Construxisse vias, multum cum pontibus ausus,
Europamque Asiae, Sestonque admovit Abydo,
Incessitque fretum rapidi super Hellesponti,
Non Eurum, Zephyrumque timens: cum vela, ratesque
In medium deferret Athon.
Iuvenal. Sat. 10. v. 174.
---- ---- Creditur olim
Velificatus Athos.
Claudian. l. 1. in Rufin. v. 337.
Seu te cana gelu Rhodope, seu remige Medo
Sollicitatus Athos.
Idem, de Bello Getic. v. 177.
Nil Rhodope, nil vastus Athos, nil profuit Aemus.
Leporibus olim abundâsse innuit Ovid. l. 2. de Art. Am. v. 517.
Quot lepores in Atho: quot apes pascuntur in Hybla.
Iungitur Isthmo 12. stadior, in quo 24. monasteria Monachorum Graecorum, quorum celeberrima, Gato pedos et Agias laura. Vide Baudrand. Est et Athos urbs in monte. Steoh. et locus in Aegypto. Euseb. Praep. Euang. 1. 9. Inde Athous Iuppiter in vertice montis cultus. Pausan. Hesych. Α᾿θῶος, ὁ ἐπὶ Α῎θω τοῦ ὄρους ἱδρυμένος ἀνδριὰς ὁ Ζέυς. Mons hodie M. Santo dicitur, Graecis Α῞γιον ὄρος. Turcis Seididag vocatur. Ceterum, de Iove Athoo nonnulli interpretantur imaginem, quae in Athoitarum nummis comparet. Sed ea potius de Atho Gigante est accipienda, cuius meminit Nicander apud Stephanum:
Καί τις Α῎θω τόσον ὕψος,
In toto Stephano vix alter est corruptior locus, quem sic restituit Is. Voss. Observ. in Metae l. 2. c. 2. p. 137.
Καί τις Α῎θω τόσον ὕψος ἰδὼν Θρήικος ἀπ᾿ ἀγροῦ
Ε῎κλυσεν, οὐδηθέντος ἀμετρήτῳ ὑπὸ λίμνῃ,
Η῟ς ἀναςπῶν χείρεςςι δύο ῥίπτεσκ᾿ ἐπὶ Λήμνῳ
Η᾿λιβάτου προθέλυμνα, Καναςτράιης πάρος ἄκρης.
h. e. quod vult, Athon quendam Gigantem bellô contra Deos, cum tam vastam molem vidisset in solo Thracio, inde solvisle eam, fundatam prius sub immensa palude. Unde avellens radicitus, ambabus manibus montem illum iactavit, prope Lemnum insulam, ad pedem promontorii Canastraei. Hunc montem perforâsle Xerxem supra ostendimus, quod inter celebriorum Sophistarum materias assumptum fuisle, ex Luciano et Hermogene licet colligere. Mela loc. cit. ex emendatione Is. Vossii: A Xerxe in Graios tendente perfossus, transiug atusque est, factus freto navigabili pervius. Hanc Xerxis foslam, quae erat mille quingentorum passuum, sive 12. stadiorum, fretum similiter vocat. Plin. loc. cit. Catullus vero mare, in coma Beronices v. 46. Epigr. 67.
Cum Medi peperêre novum mare, cumque iuventus
Per medium classi barbara navit Atho.
Meliores auctores passim Atho dicunt τὸν Α῎θω, non Athon. Sed et Athonem qui vocant, recte faciunt, sic Cicero et alii. Corruptissimus est Ammiani Marcellini locus, l. 31. de hac ipsa Athonis fossâ, quem ab aliis iam depositum sic emendat Is. Vossius: Resipiscant tandem memoriae veteres Medicas acies ductantes ad Graeciam: quae ductum Hellesponti occupantes, et discidio quodam fabvili, mare sub imo Athonis pede quaesitum, exponunt, et turmatim apud Doriscum exercitus recensitos, concordame ommi posteritate, ut fabulosae sunt lectae. Bellonius, l. 1. c. 35. qui angustias peninsulae, quam efficit Athos, lustravit, et ipse quoque hauc Xerxis foslam fabulosam esse existimabat; nempe quia nulla incisionum vestigia invenit. Sed, qui fieri potuisset, ut per totsecula ductus aquae, ad pedem tam vasti montis situs, servari potuisset? Hoc illud ipsum est, quamobrem Graeci laborem illum Xerxis stultum et insanum adpellârunt, gnari follam istam a defluviis et impendentibus ruinis statim esse obruendam. Aeliani tamenseculô, vestigia huius perfossionis exstitisle videntur; locus est l. 13. de Animal. c. 20. Vide de hoc monte etiam Herodor. Musâ 7. Nic. Lloydius.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Нужен реферат?

Look at other dictionaries:

  • Athos — Athos, der; : Berg auf der nordgriechischen Halbinsel Chalkidike. * * * Athos,   griechisch Hagion Oros, Agion Oros [»Heiliger Berg«], neugriechisch Ạjion Ọros, im Altertum Ạkte …   Universal-Lexikon

  • Athos — may refer to: * Athos (fictional character), one of the title characters in the novel The Three Musketeers by Alexandre Dumas, père * Athos (mythology), one of the Gigantes in Greek mythology * Athos (Stargate), a fictional planet in the TV… …   Wikipedia

  • Athos — Saltar a navegación, búsqueda El término Athos hace referencia a: Athos, personaje de Los Tres Mosqueteros. Athos, ser de la mitología griega. Monte Athos, montaña en el noreste griego Obtenido de Athos Categoría: Wikipedia:Desambiguación …   Wikipedia Español

  • Athos — Athos, 1) (a. Geogr.), nach Einigen von Athos, einem Sohne Poseidons, nach Andern von dem Giganten Athos, der in dem Gigantenkampfe den Berg A. aus Thessalien hierher schleuderte, benannte 5 Meilen lange, bis 11/2 Meile breite gebirgige östliche… …   Pierer's Universal-Lexikon

  • Athos — (neugriech. Hagion Oros, türk. Aineros, ital. Monte Santo, »heiliger Berg«), östlichste der drei Landzungen der Chalkidischen Halbinsel, ein 50 km langes und bis 10 km breites, durch eine schmale, niedere Erdzunge mit dem Festland verb undenes… …   Meyers Großes Konversations-Lexikon

  • Athos — ATHOS, i, (⇒ Tab. XI.) Neptuns Sohn, von welchem der Berg Athos seinen Namen bekommen haben soll. Nat. Comes Mythol. l. II. c. 8. p. 165 …   Gründliches mythologisches Lexikon

  • Athos — (Áthōs) ► La más oriental de las tres penínsulas de la Calcídica (Grecia), que con el nombre de Hágion Oros, constituye un nomos o prov.; 336 km2 y 1 472 h. En ella se eleva el monte Athos (1 900 m). Forma una especie de república monástica,… …   Enciclopedia Universal

  • Athos — (mont) montagne de la Grèce (2 033 m), en Macédoine. Le territoire du mont Athos, qui bénéficie de l autonomie administrative depuis 1926, abrite vingt monastères; fondés depuis le Xe s., ils constituent auj. le princ. centre religieux de l… …   Encyclopédie Universelle

  • Athos — Athos, neugriech. Hagion Oros (d.i. heiliger Berg), türk. Aineros, ital. Monte Santo, Gebirgsmasse der Chalkidischen Halbinsel im Ägäischen Meer, 47 km lg., bis 11 km br., mit dem Festlande durch eine niedrige Landzunge verbunden. Die höchste… …   Kleines Konversations-Lexikon

  • Athos — Athos, Hagion Oros, Monte santo, d.h. heiliger Berg, der östlichste und höchste Bergrücken, durch welchen die maced. Halbinsel Chalcidice in das ägäische Meer eindringt, 7 Meilen lang und 3 Meilen breit; in seiner höchsten Spitze steigt er bis… …   Herders Conversations-Lexikon

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”